Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. servare cives principi et patriae graves,
  2. claro tumentes genere quae dementia est,
  3. cum liceat una voce suspectos sibi
  4. mori iubere? Brutus in caedem ducis,
  5. a quo salutem tulerat, armavit manus:
  6. invictus acie, gentium domitor, Iovi
  7. aequatus altos ipse per honorum gradus
  8. Caesar nefando civium scelere occidit.
  9. quantum cruoris Roma tum vidit sui.
  10. lacerata totiens! ille qui meruit pia
  11. virtute caelum, divus Augustus, viros
  12. quot interemit nobiles, iuvenes senes
  13. sparsos per orbem, cum suos mortis metu
  14. fugerent penates et trium ferrum ducum,
  15. tabula notante deditos tristi neci!
  16. exposita rostris capita caesorum patres
  17. videre maesti, flere nec licuit suos,
  18. non gemere dira tabe polluto foro,
  19. stillante sanie per putres vultus gravi.
  20. nec finis hic cruoris aut caedis stetit: