Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Calcat iacentem vulgus.
Sen.
  1. Invisum opprimit.
Ner.
  1. Ferrum tuetur principem.
Sen.
  1. Melius fides.
Ner.
  1. Decet timeri Caesarem.
Sen.
  1. At plus diligi.
Ner.
  1. Metuant necesse est—
Sen.
  1. Quicquid exprimitur grave est.
Ner.
  1. Iussisque nostris pareant.
Sen.
  1. Iusta impera.
Ner.
  1. Statuam ipse.
Sen.
  1. Quae consensus efficiat rata.
Ner.
  1. Respectus ensis faciet.
Sen.
  1. Hoc absit nefas.
Ner.
  1. An patiar ultra sanguinem nostrum peti,
  2. inultus et contemptus ut subito opprimar?
  3. exilia non fregere summotos procul
  4. Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor
  5. armat ministros sceleris in caedem meam,
  6. absentium cum maneat etiam ingens favor
  7. in urbe nostra, qui fovet spes exulum.
  8. tollantur hostes ense suspecti mihi,
  9. invisa coniunx pereat et carum sibi
  10. fratrem sequatur, quicquid excelsum est cadat.
p.413
Sen.
  1. Pulcrum eminere est inter illustres viros,
  2. consulere patriae, parcere afflictis, fera
  3. caede abstinere tempus atque irae dare,