Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. sed ecce, gressu fertur attonito Nero
  2. trucique vultu, quid ferat mente horreo.
Nero Praefectus Seneca
  1. Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi
  2. Sullaeque caesi referat abscisum caput.
Praef.
  1. Iussa haud morabor: castra confestim petam.
Sen.
  1. Nihil in propinquos temere constitui decet.
Ner.
  1. Iustum esse facile est cui vacat pectus metu.
Sen.
  1. Magnum timoris remedium clementia est.
p.412
Ner.
  1. Extinguere hostem maxima est virtus ducis.
Sen.
  1. Servare cives maior est patriae patri.
Ner.
  1. Praecipere mitem convenit pueris senem.
Sen.
  1. Regenda magis est fervida adolescentia.
Ner.
  1. Aetate in hac sat esse consilii reor.
Sen.
  1. Vt facta superi comprobent semper tua.
Ner.
  1. Stulte verebor, ipse cum faciam, deos.
Sen.
  1. Hoc plus verere quod licet tantum tibi.
Ner.
  1. Fortuna nostra cuncta permittit mihi.
Sen.
  1. Crede obsequenti parcius: levis est dea.
Ner.
  1. Inertis est nescire quid liceat sibi.
Sen.
  1. Id facere laus est quod decet, non quod licet.