Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. per fera tristem vulnera reddit.
Seneca
  1. Quid me, potens Fortuna, fallaci mihi
  2. blandita vultu, sorte contentum mea
  3. alte extulisti, gravius ut ruerent edita
  4. .receptus arce totque prospicerem metus?
  5. melius latebam procul ab invidiae malis
  6. remotus inter Corsici rupes maris,
  7. ubi liber animus et sui iuris mihi
  8. semper vacabat studia recolenti mea.
  9. o quam iuvabat, quo nihil maius parens
  10. Natura genuit, operis immensi artifex,
  11. caelum intueri, solis et currus sacros
  12. mundique motus solis alternas vices
  13. orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga,
  14. lateque fulgens aetheris magni decus;
  15. qui si senescit, tantus in caecum chaos
  16. casurus iterum: tunc adest mundo dies
  17. supremus ille, qui premat genus impium
  18. caeli ruina, rursus ut stirpem novam
  19. generet renascens melior, ut quondam tulit