Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. quid tibi saevi
  2. fugisse maris profuit undas?
  3. ferro es nati moritura tui,
  4. cuius facinus vix posteritas,
  5. tarde semper saecula credent.
  6. furit ereptam pelagoque dolet
  7. vivere matrem
  8. impius, ingens geminatque nefas:
  9. ruit in miserae fata parentis
  10. patiturque moram sceleris nullam.
  11. missus peragit iussa satelles:
  12. reserat dominae pectora ferro.
  13. caedis moriens illa ministrum
  14. rogat infelix,
  15. utero dirum condat ut ensem:
  16. 'hic est, hic est fodiendus' ait
  17. 'ferro, monstrum qui tale tulit
  18. post hanc vocem
  19. cum supremo mixtam gemitu
  20. animam tandem