Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. opibus superba, gaudium capiet breve.
  2. Passa est similes ipsa dolores
  3. regina deum,
  4. cum se formas vertit in omnes
  5. dominus caeli divumque pater-
  6. et modo pennas sumpsit oloris
  7. modo Sidonii cornua tauri,
  8. aureus idem fluxit in imbri;
  9. fulgent caelo sidera Ledae,
  10. patrio residet Bacchus Olympo,
  11. deus Alcides possidet Heben
  12. nec Iunonis iam timet iras,
  13. cuius gener est qui fuit hostis,
  14. vicit sapiens tamen obsequium
  15. coniugis altae pressusque dolor:
  16. sola Tonantem tenet aetherio'
  17. secura toro maxima Iuno,
  18. nec mortali captus forma
  19. deserit altam Iuppiter aulam,
  20. tu quoque, terris altera Iuno,