GetPassage urn:cts:latinLit:phi1017.phi010.perseus-lat2:200-219 urn:cts:latinLit:phi1017.phi010.perseus-lat2:200-219
opibus superba, gaudium capiet breve. Passa est similes ipsa doloresregina deum,cum se formas vertit in omnesdominus caeli divumque pater-et modo pennas sumpsit oloris modo Sidonii cornua tauri,aureus idem fluxit in imbri;fulgent caelo sidera Ledae,patrio residet Bacchus Olympo,deus Alcides possidet Heben nec Iunonis iam timet iras,cuius gener est qui fuit hostis,vicit sapiens tamen obsequiumconiugis altae pressusque dolor:sola Tonantem tenet aetherio' secura toro maxima Iuno,nec mortali captus formadeserit altam Iuppiter aulam,tu quoque, terris altera Iuno,