Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus
  2. vacuamque Erinys saeva funesto pede
  3. intravit aulam, polluit Stygia face
  4. sacros penates, iura naturae furens
  5. fasque omne rupit: miscuit coniunx viro
  6. venena saeva, cecidit atque eadem sui
  7. mox scelere nati; tu quoque extinctus iaces,
  8. deflende nobis semper infelix puer,
  9. modo sidus orbis, columen augustae domus,
  10. Britanniae, heu me, nunc levis tantum cinis
  11. et tristis umbra; saeva cui lacrimas dedit
  12. etiam noverca, cum rogis artus tuos
  13. dedit cremandos membraque et vultus deo
  14. similes volanti funebris flamma abstulit.
p.403
Oct.
  1. Extinguat et me, ne manu nostra cadat!
Nvtr.
  1. Natura vires non dedit tantas tibi.
Oct.
  1. Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.
Nvtr.
  1. Vince obsequendo potius immitem virum.
Oct.
  1. Vt fratrem ademptum scelere restituat mihi?
Nvtr.
  1. Incolumis ut sis ipsa, labentem ut domum