Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. praeferre potuit sanguine alieno satum
  2. genitamque fratris coniugem pactus sibi
  3. toris nefandis flebili iunxit face.
  4. hinc orta series facinorum: caedes, doli,
  5. regni cupido, sanguinis clari sitis;
  6. mactata soceri concidit thalamis gener
  7. victima, tuis ne fieret hymenaeis potens.
  8. pro facinus ingens! feminae est munus datus
  9. Silanus et cruore foedavit suo
  10. patrios penates,-criminis ficti reus.
  11. intravit hostis, ei mihi, captam domum,
  12. dolis novercae principis factus gener
  13. idemque natus, iuvenis infandi ingeni,
  14. scelerum capacis, dira cui genetrix facem
  15. accendit et te iunxit invitam metu.
  16. tantoque victrix facta successu ferox
  17. ausa imminere est orbis imperio sacri.
  18. quis tot referre facinorum formas potest
  19. et spes nefandas feminae et blandos dolos
  20. regnum petentis per gradus scelerum omnium?