Agamemnon

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. quia quae patimur vicere modum.
  2. Sed cur sacratas deripis capiti infulas?
  3. miseris colendos maxime superos putem.
  4. CASS, Vicere nostra iam metus omnis mala.
  5. equidem nec ulla caelites placo prece
  6. nec, si velint saevire, quo noceant habent.
  7. Fortuna vires ipsa consumpsit suas.
  8. quae patria restat, quis pater, quae iam soror?
  9. bibere tumuli sanguinem atque arae meum.
  10. quid illa felix turba fraterni gregis?
  11. exhausta nempe: regia miseri senes
  12. vacua relicti, totque per thalamos vident
  13. praeter Lacaenam ceteras viduas nurus,
  14. tot illa regum mater et regimen Phrygum,