Agamemnon

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. oppono cunctis vile suppliciis caput,
  2. ferrumque et ignes pectore adverso excipe,
  3. Aegisthe: non est poena sic nato mori.
  4. tu nos pericli socia, tu, Leda sata,
  5. comitare tantum: sanguinem reddet tibi
  6. ignavus iste ductor ac fortis pater,
  7. sed quid trementes circuit pallor genas
  8. iacensque vultu languido optutus stupet?
p.251
Clyt.
  1. Amor iugalis vincit ac flectit retro:
  2. referamur illuc, unde non decuit prius
  3. abire; sed nunc casta repetatur fides,
  4. nam sera numquam est ad bonos mores via:
  5. quem paenitet peccasse paene est innocens.
Aeg.
  1. Quo raperis amens? credis aut speras tibi
  2. Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil
  3. subesset animo quod graves faceret metus:
  4. tamen superba et impotens flatu nimis
  5. Fortuna magno spiritus tumidos daret.