Phoenissae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. novamque poenam sceleribus quaerit parem.
  2. et esse par quae poterit? infanti quoque
  3. decreta mors est.— fata quis tam tristia
  4. sortitus umquam? videram nondum diem
  5. uterique nondum solveram clausi moras,
  6. et iam timebar. protinus quosdam editos
  7. nox occupavit et novae luci abstulit:
  8. mors me antecessit; aliquis intra viscera
  9. materna letum praecoquis fati tulit:
  10. sed numquid et peccavit? abstrusum, abditum
  11. dubiumque an essem sceleris infandi reum