Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

amari iucundum est, si curetur, ne quid insist amari. avium dulcedo ad avium ducit; et apud Ovidium ludentem:

  1. cur ego non dicam, Furia, te furiam?
Cornificius hanc traductionem vocat,

videlicet alterius intellectus ad alterum. sed elegantius, quod est positum in distinguenda rei proprietate: hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. sed quae praepositionibus in contrarium mutantur: non emissus ex urbe, sed immissius in urbem esse videatur. melius atque acrius, quod cum figura iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte immortalitatem.

illa leviora: Non Pisonum sed pistorum et ex oratore arator. pessimum vero: ne patres conscripti videantur circumscripti; — raro evenit sed vehementer venit. sed [*]( sed, Halm : sic, MSS. ) contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce [*]( voce, added by Christ. ) non dissona accipiat.

sed cur me

v7-9 p.488
prohibeat pudor uti domestico exemplo? pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, non exigo, ut inmoriaris legationi; immorare. nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.

magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere. Gorgias in hoc immodicus, copiosus aetate utique prima Isocrates fuit. delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit. nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam [*]( innatam, 2nd hand of A.: inata, AG.: gratiam added by Meister. ) videtur habere non arcessitam.

similium fere quadruplex ratio est. nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut

  1. puppesque tuae pubesque tuorum;
et sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et non enim tam spes laudanda quam
v7-9 p.490
res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: non verbis, sed armis.

sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: quantum possis, in eo semper experire, it prosis. hoc est πάρισον, ut plerisque placuit. Theo Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.

secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant [*]( vocant, added by Cappcronnier. ) similem duarum sententiarum vel plurium finem: non modo ad salutem eius exstinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et abiit , excessit, erupit, evasit.

tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur. sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus [*]( respondentibus, Halm : respondent, AG. ) vel

v7-9 p.492
primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest.

neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, amisso nuper infelicis aulae si non [*]( infelicis aulae si non, an early emendation: infelicis auleis non, MSS. Halm conjectures infelicibus ausis non modo p.i.p., sed etiam solacio i.a. ) praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa. eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, [*]( pericula adversa, inserted by G Laubmann. ) paene [*]( paene ut, ed. ald : pedem et, MSS. ) ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.

etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod ἰσόκωλον dicitur: si , quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: non minus cederet quam cessit. at hoc [*]( at hoc, Halm : ad hue, AG. )

v7-9 p.494
ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est: neminem alteri posse dare in matrimonium, nisi penes quem sit patrimonium.

contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio ( ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, uicit pudorem libido, timorem audacia, et bina binis: non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiae sententiis: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.

cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: ut quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit.

nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, est igitur, haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.

nec semper, quod adversum est,

v7-9 p.496
contra ponitur, quale est apud Rutilium, nobis primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in omnes terras distribuimus.

fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dicitur: non , ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo. et quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.

et eodem cluditur verbo: ut quod dicit de se. Roscio , etenim , cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur dignus qui in scena, spectetur, tum vir eiusmodi est, ut solus dignus esse videatur, qui eo non accedat. est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.

olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: incredibile est, ( quod dico, sed verum; ἀνθυποφοράν vocant; et aliquis hoc semel tulit, nemo [*]( nemo, Badius : nego, MSS. ) bis, ego ter, διέξοδον et longius

v7-9 p.498
evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον.

quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet.

item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat. etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius. haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria.