Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

his fere luminibus illustrant orationem sententiae. orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.

est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, et contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio,

v7-9 p.368
et exclamatio et imminutio; et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio;

et permissio et rursus alia dubitatio et improvisum quiddam; et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.

haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent. eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem:

et reliqua, ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina, magnum adferunt ornatum orationi. sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.

eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter [*]( leviter Gesner , Ernesti: breviter, MSS. ) commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem

v7-9 p.370
coniicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;

aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.

sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui patent, idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias. quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantummodo notetur locus. sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe mullis modis eadem et in una re haereat in eademque commoretur sententia.

saepe etiam ut extenuet aliquid; saepe ut irrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat; ut se ipse revocet, ut

v7-9 p.372
quod dixerit iteret; ut argumentum ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat;

ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet quid potius aut quo modo dicat; ut dividat in partes; ut aliquid relinquat ac negligat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat; ut saepe cum iis qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet;

ut hominum mores sermonesque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur auertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videat opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut de precetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris.

atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio, saepe

v7-9 p.374
hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. hoc in gerere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.

ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat. nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris video placuisse.

omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio. nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?

quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; haec altera extenuationem deprecationemque. qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et

v7-9 p.376
effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?

quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.