Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίας, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεως id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis; nam et variatur et nihil refert.

Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat, colores et sententias sensus esse? quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.

v7-9 p.358

ut vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent; quarum quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere vel clarissime lucet. nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.

namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur; simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.

iam vero adfectus nihil magis ducit. nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ipsius vultus ad id, quod efficere intendimus, compositus? plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.

sed antequam, quae cuique rei figura conveniat, ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam

v7-9 p.360
multas quam sint a quibusdam constitutae. neque enim me movent nomina illa, quae fingere utique Graecis promptissimum est.

ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot adfectus, repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter, sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscunque enuntiatio. quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.

sed fallit parum diligenter intuentes, quod inveniunt in omnibus his locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt. neque enim pars ulla dicendi est, quae non recipere eas possit. sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse. neque enim verebor explicandae rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem.

quare dabunt mihi aliquam in irascente, deprecante, miserante figuram, scio; sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam

v7-9 p.362
remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent clarissima et ad movendum auditorem valerent plurimum; quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteras subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.

in tertio de Oratore ita scriptum est: in perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.

nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in exponenda re plurimum valet et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;

et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio; a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditas ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque, quid sis dicturus, et ab eo quod est dictum seiunctio, et reditus ad

v7-9 p.364
propositum et iteratio et rationis apta conclusio;

tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi irrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;

deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio, vel ante vel post quam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias. praemunitio etiam est ad id quod aggrediare, et reiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos; personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;

descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio.

vox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa; iracundia, obiurgatio, promissio;

v7-9 p.366
deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.