Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur; nam et obscena vitabimus et sordida et humilia.

sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. in quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu, [*]( in, Regius : sine, MSS. ) etiamsi causae necessitas postulet, reformidant; ut ille, qui in actione Hibericas herbas, se solo nequiquam intelligente, dicebat, nisi irridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum velle indicasset.

nec video quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit

v7-9 p.198
quam ipsum id quod vitabat. [*]( vitabat, Aldine ed.: videbat, MSS. ) In hac autem proprietatis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla virtus est, at quod ei contrarium est, vitium. id apud nos improprium, ἄκυρον apud Graecos vocatur, quale est,