Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

igitur , quam Graeci φράσιν vocant, Latine dicimus elocutionem. ea spectatur verbis aut singulis aut coniunctis. in singulis intuendum est ut sint Latina, perspicua, ornata, ad id quod efficere volumus accommodata, in coniunctis, ut emendata, ut collocata, ut figurata.

sed ea, quae de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda, in libro primo, cum de grammatice loqueremur, exsecuti sumus. verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus; hic non alienum est admonere ut sint quam minime peregrina et externa. multos enim,

v7-9 p.196
quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.

et in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem. quare , si fieri potest et verba omnia et vox huius aluminum urbis oleant, ut oratio Romana plane videatur, non civitate donata.