Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut vetat aut permittit. litem habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quaestionem aut in scripto aut in voluntate.

scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum. quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce. et quoniam quattuor eius generis quaestiones vel status facimus, singulos percurram.

scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris hinc pendet; quo minus id accidere in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur. eius genus unum est, in quo et de scripto et de voluntate

v7-9 p.136
quaeritur.

id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas. in ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit: ut hic, fur quadruplum solvat. duo surripuerunt pariter decem milia; petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant; nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant; voluntas quoque utrinque defenditur.