Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quaestio.

ea non semper, ut quidam putaverunt, iudicium antecedit, qualia sunt praetorum curiosa consilia, cum de iure accusatoris ambigitur; sed in ipsis iudiciis frequentissime versatur. est autem [*]( autem, Spalding : enim, MSS. ) duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam. ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.

cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse. ignominioso filius praescribit: de eo solo [*]( solo, Regius : loco, G: colo, A. ) iudicatio est, an liceat. quotiens tamen poterimus, efficiendum est, ut de re quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro

v7-9 p.134
libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quae ex interdictis fiunt, etiam si non proprietatis est quaestio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit. sed frequentius etiam quaeritur de intentione.

vir fortis optet, quod volet. nego illi dandum, quidquid optaverit: non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo utor. in utroque autem genere status iidem sunt.