Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

aut enim reus fecisse tantummodo se negat aut alium fecisse dicit. sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam. Interdum in aliquam personam, quae extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias certam, alias incertam;

et, cum certam, aut in extrariam aut in ipsius qui periit [*]( periit, Badius : perit, cod. argentorat : petit, AG. ) voluntatem. in quibus similis atque in ἀντικατηγορίᾳ personarum, causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit.

est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit; et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter

v7-9 p.52
fecerit, sed utrum factum sit. cum de facto et de auctore constat, de animo quaeri potest. nunc de singulis. cum pariter negatur, hoc modo: adulterium non commisi; tyrannidem non adfectavi. in caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio: non est factum; et si est factum, ego non feci.

sed , cum dicimus, proba hominem occisum, accusatoris tantum partes sunt; a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur,