Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et substantia

v7-9 p.48
eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum; nec quid sit nec quale sit, sed quis sit? verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic sit ex Urbinia natus Clusinius Figulus. fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt.

animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo laturus sit Caesar, si Ptolemaeus Pompeium occiderit. quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures. itemque extra naturales quaestiones,

maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus Hercules. in iis autem, quae accusatione ac defensione constant, unum est genus, in quo quaeritur et de facto et de auctore; quod interim coniunctam quaestionem habet, cum [*]( cum, Halm : et, MSS. ) utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto constet, a quo factum sit ambigitur.

ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem

v7-9 p.50
habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari; tertium de auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in controversiam venit. et hoc, quod tertio loco posui, non est simplex.