Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

dat aliud argumentum controversiae damnatus proditionis cum advocato exulet. vix videtur posse fieri, ut poena filio ex eodem patre, et si adfuerit et si non

v7-9 p.40
adfuerit, constitute sit. praeterea lex ad exules nulla pertinet. non ergo credibile est de advocato damnati scriptum; an possunt enim bona esse ulla exulis?

rusticus[*]( rusticus, Regius : scolastica, AG. ) ex utramque partem dubium facit; disertus et verbis inhaerebit, ex quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet. illud protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, an quisquis? an cuicunque?

haec ex duabus personis quaesita sunt. ex tertia autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia. nondum tamen cura deficiat. ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre. nec statim eo tendamus, quod occurrit ultro, a rustico restitutum. qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra; nam, ut genus species sequitur, ita species genus praecedit. fingamus ergo ab alio restitutum:

ratiocinativa seu

v7-9 p.42
collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset. ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.