Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit. praeterea propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse. ad haec rusticus: tu vero ex causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras. haec coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiiceret. haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur.

intendamus ultra animum videamusque, an aliquid inveniri praeterea possit. quo id modo fiet? sedulo imitor

v7-9 p.38
quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium. omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus; cur non aliquid circa patrem quaerimus? dictum non est, quisquis [*]( quisquis, Spalding : cui quis, AG. ) non adfuerit, exheres erit.

cur non conamur et sic quaerere, num , cuicunque quis non adfuerit? facimus hoc saepe ex iis controversiis, ex quibus petuntur ex vincula qui parentes suos non alunt, ut eam quae testimonium ex filium peregrinitatis reum dixit, eum, qui filium lenoni vendidit. in hoc, de quo loquimur, patre quid apprehendi potest? damnatus est.

numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet? dura prima fronte quaestio. non desperemus; credibile est hoc voluisse legumlatorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent. sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur.