Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
idem , cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent. nam et faciles habuit aures, et natura sequebatur, ut meliora probantes peiorum paeniteret.
Ciceronis quidem vel una pro Cluentio quamlibet multis exemplis sufficiet oratio. nam quod in eo consilium maxime mirer? primamne expositionem, qua matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem? an quod iudicii corrupti crimen transferre in adversarium maluit quam negare propter inveteratam, ut ipse dicit, infamiam? an quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus, quo genere defensionis etiam offendisset nondum praemollitas iudicum mentes? an quod se ipsum invito Cluentio facere testatus est?
quid pro Milone? quod non ante narravit, quam praeiudiciis omnibus reum liberaret? quod
illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando, sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artes, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam. aptare etiam orationem locis, temporibus, personis est eiusdem virtutis. sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo coeperimus.