Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed ne de hoc quidem praecepta in universum exspectanda sunt. nam ex re sumitur cuius locus ante actionem est frequenter; nam Cicero summo consilio videtur in Verrem vel contrahere tempora dicendi maluisse quam in eum annum, quo erat Q. Hortensius consul futurus, incidere.

et in ipsis actionibus primum ac potentissimum obtinet locum; nam, quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit, exigere consilii est; negare sit satis an defendere, ubi prooemio utendum et quali, narrandumne et quomodo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat.

sed haec quoque, ut quisque passus est locus, monuimus, idemque in reliqua parte faciemus; pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit, quod demonstrari posse praeceptis non arbitror.

laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum

v4-6 p.518
Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstrat. poterat enim emendari negligentia; at, si nihil esset erratum, melioris in posterum spei non erat ratio.