Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

has aut accepi species aut inveni frequentissimas, ex quibus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est, infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona, locus, tempus, casus denique, qui est maxime varius.

itaque haec, ne omisisse viderer, attigi; illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare [*]( audeo confirmare, Radermacher: adeo infirmare, infirmarem, infirma sed, MSS. ) esse plane necessaria. his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda; quae sunt quidem urbana sed risum tamen non habent.

neque

v4-6 p.496
enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intelligi coeptam, postquam Urbis appellatione, etiamsi nomen proprium non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum.

eamque sic finit: urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res aut persona desiderat. cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est. cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque [*]( cum idem atque, Halm : cumidem ad quem, A: cuidem ad quem, G; quidem at quam, codd. litt. ) in eodem libro dicat fuisse in multis narrandi urbanitatem. paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. risus erunt, quicunque haec faciet orator.

quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur, et urbane dicti nomen accipiet. ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia

v4-6 p.498
media faceret. nam est eadem omnium bene dictorum. verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse in non satis urbana referri.

nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi; ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos ἀττικισμὸς ille reddens Athenarum proprium saporem.

ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium. et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Ligario apud Caesarem, qui nihil soles oblivisci nisi iniurias;

et contumeliosi, quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare, habeo , quem fugiam; quem sequar, non habeo; et medii, quod ἀποφθεγματικόν vocat et est ita, cum dixerit, nec grave mortem accidere viro forti posse nec inmaturam consulari neque miseram sapienti. quae omnia sunt optime dicta; sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant, non video.

quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana dixerim, quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen

v4-6 p.500
ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum;

et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere; etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, transi ad Caesarem, me timebis. erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari.

etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. haec , quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.