Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia toto haec sola tractantur; quibus sane et ea, quae de iudicialibus causis iam dicta sunt, serviunt.

nam neque prooemii neque narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic praeparent; et status nosse atque ea, de quibus

v4-6 p.156
supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus.

denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus, quaecunque alia potest aliquando necessaria causae non esse; lis nulla est, cui probatione opus non sit. eius praecepta sic optime divisuri videmur, ut prius, quae in commune ad omnes quaestiones pertinent, ostendamus; deinde, quae in quoque causae genere propria sint, exsequamur.