Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur. in eo, quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos; in eo, de quo ambigitur, quae nostrae propositiones, quae partis adversae. pessimum vero, non eodem ordine exsequi, quo quidque proposueris.

v4-6 p.154

fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris officium docere; namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur;

plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.