Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

altera est complexio non par intentioni sed vim habens parem: mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, sensu caret; quod autem sensu caret, nihil ad nos. in alio genere non eadem propositio est quae connexio: omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autent melius est mundo, mundus igitur animal. hic potest videri deesse intentio. [*]( deesse, Madvig: de re, MSS.: intentio, Spalding : contentio, MSS. ) Potuit enim sic constitui ratiocinatio: animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima et cetera.

haec propositio aut confessa est ut

v4-6 p.356
proxima, aut probanda ut, qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur; cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere; interim probanda ut illa, quod est dissolutum, sensu caret; cum, soluta corpore anima an sit immortalis vel ad tempus certe maneat, sit in dubio. quam adsumptionem alii, rationem alii vocant.

epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus. nam si contingeret semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus oratoris. nam quo ingenio est opus, ut dicas:

bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti, vel solus heres, cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur,

ad me igitur pertinet.sed cum ipsa ratio in quaestionem venit, efficiendum est certum id quo probaturi sumus quod incertum est: ut si ipsa forte intentione dicatur aut filius non es aut non es legitimus aut non es solus, itemque aut non es heres, aut non iustum testamentum est, aut capere non potes, aut habes coheredes, efficiendum est iustum, propter quod

v4-6 p.358
nobis bona adiudicari debeant.

sed tum est necessaria illa summa connexio, cum intervenit ratio longior; alioqui sufficient intentio ac ratio: silent enim leges inter arma nec se expectari iubent, cum ei, qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. ideoque id enthymema, quod est ex consequentibus, rationi simile dixerunt. sed et singula, interimque recte, ponuntur, ut ipsum illud silent leges inter arma;

et a ratione incipere fas est, deinde concludere, ut ibidem: quodsi duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet? variavit hic adhuc et rursus rationem tertio loco posuit, cum videat aliquando gladium nobis ab ipsis porrigi legibus.

Ppr constantem [*]( per constantem, Radermacher: prioris autem, MSS. ) partis duxit ordinem: insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? hoc intentio; quid comitatus nostri, quid gladii volunt? hoc ratio; quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret, hoc ex ratione et intentione connexio.

v4-6 p.360

huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per omnes partes. aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnunquam omnia. intentio expugnatur: iure occidi eum, qui insidiatus sit. nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur.

expugnatur adsumptio omnibus iis quae de refutatione diximus. et ratio quidem nonnunquam [*]( nonnunquam, MSS.: nunquam, Victor . ) est vera, cum eius propositio vera non sit; interim verae propositionis falsa ratio est. virtus bonum est, verum est; si quis rationem subiiciat, quod ea locupletes faciat, verae intentionis falsa sit ratio. conclusio autem aut vera negatur,

cum aliud colligit quam id quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere. non est vera sic: insidiator iure occiditur; nam cum vitae vim adferat ut hostis, debet etiam repelli ut hostis; recte igitur Clodius ut hostis occiditur est; non utique, nondum enim Clodium insidiatorem ostendimus. sed fit vera connexio, recte igitur insidiator ut hostis occiditur; nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator apparet.

sed ut potest vera esse intentio et ratio et tamen falsa

v4-6 p.362
connexio, ita, si illa falsa sunt, nunquam est vera connexio.

enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur syllogismi, propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.

syllogismus talis: solum bonum virtus, nam id demum bonum est, quo nemo male uti potest; virtute nemo male uti potest, bonum est ergo virtus. enthymema ex consequentibus: bonum est virtus, qua nemo male uti potest. et contra, non est bonum pecunia; non enim bonum, quo quis male uti potest; pecunia potest quis male uti, non igitur bonum est pecunia. enthymema ex pugnantibus: an bonum est pecunia,

qua quis male uti potest?—Si pecunia, quae est in argento signato, argentum est, qui argentum omne legavit, et pecuniam, quae est in argento signato, legavit; argentum autem omne legavit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legavit, habet formam syllogismi. oratori satis est dicere, cum argentum legaverit omne, pecuniam quoque legavit, quae est in argento.

peregisse mihi videor sacra tradentium artes, sed consilio locus superest. namque ego, ut in oratione

v4-6 p.364
syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare totam aut certe confertam esse aggressionum et enthymematum stipatione minime velim. dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.

namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικήν alteram κριτικήν vocant.

nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.

locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia; quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.

feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur

v4-6 p.366
sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat. nam quid illa miserius lege velut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium: propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?