Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus. porro , qui scierit, quid pars adversa, quid nostra habeat valentissimum, facile iudicabit,

v4-6 p.344
quibus maxime rebus vel occurrendum sit vel instandum.

ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris. nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum, quae nostris opponuntur refutanda; si respondemus,

prius incipiendum est a refutatione. nascuntur autem ex his, quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones, euntque interim longius; ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere, bis repetere oportuerit; quae ratio et ultra ducit.

sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa Scauri, de qua supra dixi; quin nescio an etiam frequentior, ubi quid negatur. videndum praecipue utrique parti, ubi sit rei summa. nam fere accidit, ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur.

in his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda. quamlibet enim sint ad dicendum, quod volumus, accommodata. ieiuna [*]( ieiuna, Bonnell: pecunia, A: omitted by B. ) tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.

quare et illi communes

v4-6 p.346
loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius. ex iis autem alii ad comparationem singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem.

ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment. sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda.

ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum. haec praecipiunt, qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosisque compositae ipsa pugnae necessitate turbentur.

namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum

v4-6 p.348
locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligaverunt; de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.

igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctamque ei protinus probationem, quale pro Ligario, causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est, quam etiam dii adiuverunt; habet enim rationem et propositionem, non habet conclusionem.

ita est ille imperfectus syllogismus. ex pugnantibus vero, quod etiam solum enthymema quidam vocant, fortior multo probatio est. tale est Ciceronis pro Milone: eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si pletis per vos restitui posse, nolitis.

quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab eodem et pro endem reo factum: quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela? quem iure, quem loco,

v4-6 p.350
quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere?

optimum autem videtur enthymematis genus, cum propositio dissimili vel contraria ratio subiungitur, quale est Demosthenis: non enim, si quid unquam contra leges actum est, idque tu es imitatus, idcirco te convenit poena liberari; quin e contrario damnari multo magis. nam ut, si quis eorum damnatus esse, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius.

epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae sunt partes a quibusdam. Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio; quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.

mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum videntur. nam ita se habet ipsa natura, ut sit, de quo quaeratur et per quod probetur; tertium adiici potest velut ex consensu duorum antecedentium. ita erit

v4-6 p.352
prima intentio, secunda adsumptio, tertia connexio. nam confirmatio primae ac secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt,

quibus subiiciuntur. sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: melius gubernantur ea, quae consilio reguntur quam quae sine consilio administrantur. hanc primam partem numerant; eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere. hoc ego totum cum sua ratione unum puto; alioqui si ratio pars est, est autem varia ratio, plures partes esse dicantur.

adsumptionem deinde ponit: nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur. huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem; de quo idem quod supra dico.

quinto inducunt loco complexionem, quae aut id infert solum quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo, consilio igitur mundus administratur; aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quodsi melius geruntur, quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, consilio igitur mundus administratur. cui parti consentio.

in tribus autem, quas fecimus, partibus non est

v4-6 p.354
forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur quod intenditur: anima immortalis est. nam quidquid ex se ipso movetur, immortale est; anima autem ex se ipsa movetur, immortalis igitur est anima. hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.

nam et hae primam habent propositionem: sacrilegium commisisti; Non, quisquis hominem occidit, caedis tenetur, deinde rationem; (sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint. in hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur.