Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum. in ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili

v4-6 p.28
attentum parare debemus. nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.

eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio; quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.

et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur; sed hae cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt extrahendae.

quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. illud in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus. si causa laborabimus, persona subveniat;

v4-6 p.30
si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat; nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus.

in iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur. ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.

nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.

declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. hi sunt enim, qui mandari non

v4-6 p.32
possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua sui motus.

his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.

et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium. non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit; deinde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem; quod schema πρόλημψις dicitur.

id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere. negant Apollodorum secuti tris esse, de quibus supra diximus, praeparandi iudicis partes; sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex

v4-6 p.34
opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. quas veras esse fateor, sed in haec genera recidere.

nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio; cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.

verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur. ipsa illum natura eo ducet, ut sciat, quid primum dicendum sit.

at nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur, quam quod aeque bene dici alibi non possit.

v4-6 p.36
Multum gratiae exordio est,

quod ab actione diversae partis materiam trahit, hoc ipso, quod non compositum domi, sed ibi atque ex re natum, et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit; adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.

frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat. odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat.

nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi.

sed ipsum istud evitare summae artis est. nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones,

v4-6 p.38
contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt.

et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere. illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur.

nondum enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.

nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens. dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit. sed haec, prout formari animum iudicum expediet.