Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur; alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali inhibentur et boni gaudent; apud singulos vero nunquam suaserim, nisi defecerint omnia.

quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.

si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit.

v4-6 p.18
Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.

nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum; in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat. nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias? nimirum res erunt indicandae prius. demus aliquas (nam id exiget ratio nonnunquam); etiamne potentissimas omnes, id est totam causam? sic erit in prooemio peracta narratio.

quid vero? si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas? quae si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prooemio opus esset.

aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. quae sint

v4-6 p.20
porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt.

ut autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri.

neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere; quae minus in exordiis sunt usitata.

sed haec, quae supra dixi, non movere tantum, verum ex diverso amoliri quoque prooemio opus est. ut autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est credi.

sed ex iis quoque, quae non sunt personarum nec causarum, verum adiuncta personis et causis, duci

v4-6 p.22
prooemia solent. personis applicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.

ad causam extra pertinent tempus, unde principium pro Caelio; locus, unde pro Deiotaro; habitus, unde pro Milone; opinio, unde in Verrem; deinceps, ne omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio vulgi; nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent.

adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.

fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare. faciunt favorem et ilia paene communia non tamen omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, abominari, rogare, sollicitum agere; quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus

v4-6 p.24
spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum credimus, agitandus est.

sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio; sed et illud, si breviter et dilucide summam rei, de qua cognoscere debeat, indicaverimus, quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt.

nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat. nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A.

Cluentio : animadverti , iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares; quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est.

nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac

v4-6 p.26
docilem iudicem velim; non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit,

sed errore. dixit enim adversarius et fortasse persuasit; nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest, nisi illi fecerimus ad ea quae dicemus docile et intentum. quid ergo est? imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.

quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus se in rem tanquam non novam intenderet? quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur? verum ex iis, quae proposuimus, aliud in alio genere causae desiderari palam est.

genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.