Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur; succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est; aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est. cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.

his etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut maiorne sol quam terra? modo ad qualitatem, quanta poena quempiam quantove praemio sit affici iustum? et translatio versetur circa qualitatem, et definitio pars sit translationis;

quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor); ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.

A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur, et omnia, quae aut in controversiam aut in contentionem veniant, contineri

v1-3 p.432
putat, Sitne? quid sit? quale sit? quorum nomina apertiora sunt, quam ut dicenda sint.

idem[*](Iatrocles, B.) Patrocles sentit. tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: paucae res sunt, quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum. sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere. itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem; qui et Verginio placent.

horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν et μετάλημψιν, quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur; quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.

quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν vel παρορμητικήν, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his, quae sequuntur, quam ex ipso nomine

v1-3 p.434
apparet; ὑπαλλακτικήν ea finitio est, mutatione enim nominis constat; iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus. nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia.

sunt qui ὑπαλλακτικήν translationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. fecerunt alii totidem status, sed alios,

an sit?
quid sit?
quale sit?
quantum sit?
ut Caecilius et Theon.

Aristoteles in rhetoricis,

an sit
,
quale
,
quantum
, et
quam multum sit?
quaerendum putat. quodam tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quo dicit quaedam sic defendi, sustuli , sed non furtum feci; Percussi, sed non iniuriam feci.

posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis; ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur. iuri subiecerat translationem. verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.

fuerunt qui facerent quinque, coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, iisdem generalibus capitibus utitur. an sit? quid sit? quale sit? quantum sit? ad aliquid. hoc ultimum maxime in comparativo genere versari putat, quoniam melius ac

v1-3 p.436
peius, maius et minus nisi alio relata non intelliguntur.

sed in illas quoque translativas, ut supra significavi, quaestiones incidit, An huic ius agendi sit? vel, facere aliquid conveniat? an contra hunc? an hoc tempore? an sic? omnia enim ista referri ad aliquid necesse est.

alii sex status putant, coniecturam, quam γένεσιν vocant, et qualitatem, et proprietatem, id est μετάστασις quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam μετάστασις; dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασις novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.

aliis septem esse placuit; a quibus nec translatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus.

alii pervenerunt usque ad octo, translatione ad septem superiores adiecta. A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, quaestiones (quemadmodum supra dixi) legales, ut in illis de re, in his de scripto quaereretur. quidam in diversum hos status esse,

illas quaestiones maluerunt. sed alii rationales tres putaverunt, An sit? quid sit? quale sit? Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, translationem, qualitatem, quam per accidentia,

v1-3 p.438
id est κατὰ συμβεβηκός vocat, hac interpretatione, an illi accidat viro bono esse, vel malo. hanc ita dividit, de appetendis et fugiendis, quae est pars deliberativa;

de persona, ea ostenditur laudativa; negotialem, quam πραγματικήν vocat, in qua de rebus ipsis quaeritur, remoto personarum complexu, ut, Sitne liber qui est in assertione, an divitiae superbiam pariant, an iustum quid, an bonum sit. iuridicialem , in qua fere eadem sed certis destinatisque personis quaerantur: an ille iuste hoc fecerit, vel bene

nec me fallit, in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: negotialis est, in qua, quid iris ex civili more et aequitate sit, consideratur; cui diligentiae praeesse apud nos iurisconsulti existimantur.

sed quod ipsius de his libris iudicium fuerit, supra dixi. sunt enim velut regestae in hos commentarios, quos adolescens deduxerat, scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit id, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci πραγματικούς vocant iuris interpretes.

sed Cicero quidem his pulcherrimos illos

v1-3 p.440
de Oratore substituit, ideoque culpari, tanquam falsa praecipiat, non potest. nos ad Hermagoran. trans lationem hic primus omnium tradidit, quanquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur.