Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατὰ ῥητὸν καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.

Albutius eadem divisione usus detrahit translationem, subiiciens eam iuridiciali. in legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse, qui dicatur ratiocinativus. scio plura inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum vereor.

ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor. et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo, verum etiam approbassem.

sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei. nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam

v1-3 p.442
errores suos, ne posteri errarent, confessus est; et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.

etenim supervacuus foret in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire praeteritis. neque tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque, quae nunc praecipiam, revertentur; ita neminem didicisse paeniteat, colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. omnibus autem satisfactum volo, non me hoc serius demonstrare aliis, quam mihi ipse persuaserim.

secundum plurimos auctores servabam tris rationales status, coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. hi mihi status generales erant. legalem in quinque species partiebar, scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectivum, ambiguitatis, translationis.

nunc quartum ex generalibus intelligo posse removeri; sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse; ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset.

ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente

v1-3 p.444
vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.

ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere?

et si qua sunt talia. sed personae, tempora, actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur; ita non est in translatione quaestio sed in eo, propter quod transferuntur:

non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules, maior enim praetoria cognitione summa est.
quaeritur , an maior summa sit, facti controversia est.

non licet tibi agere mecum, cognitor enim fieri non potuisti:
iudicatio, an potuerit.
non debuisti interdicere sed petere:
an recte interdictum sit, ambigitur. quae omnia succedunt legitimis quaestionibus.

an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent,

v1-3 p.446
quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur? deinde status ex quaestione oritur; translatio non habet quaestionem, de qua contendit orator, sed propter quam contendit.

hoc apertius,

occidisti hominem
,
non occidi;
quaestio, an occiderit, status coniectura. non est tale,
habeo ius actionis
,
non habes,
ut sit quaestio, an habeat, et inde status. accipiat enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat.

hoc illi simile est,

puniendus es
,
non sum;
videbit iudex, an puniendus sit. sed non hic erit quaestio nec hic status. ubi ergo?
puniendus es, hominem occidisti
;
non occidi:
an occiderit.
honorandus sum
,
non es;
num statum habet? non, ut puto.
honorandus sum, quia tyrannum occidi
;
non occidisti;
quaestio et status.

similiter ,

non recte agis
,
recte ago
non habet statum. ubi est ergo?
non recte agis ignominiosus.
quaeritur , an
v1-3 p.448
ignominiosus sit; aut, an agere ignominioso liceat; quaestiones et status. ergo translativum genus causae ut comparativum et mutuae accusationis.

at enim simile est illi

habeo ius
,
non habes,
occidisti
,
recte occidi.
non nego, sed nec haec res status facit. non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
scelus commisit Horatius, sororem enim occidit. non commisit, debuit enim occidere eam, quae hostis mortem maerebat.
quaestio , an haec iusta causa; ita qualitas.

et similiter in translatione,

non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio. habeo ius, quia abdicatio actio non est.
quaeritur , quid sit actio: finiemus
non licet abdicare filium
syllogismo. item cetera per omnes et rationales et legales status.

nec ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali quoque genere ponerent hoc nodo,

hominem occidi, iussus ab imperatore. dona templi cogenti tyranno dedi. deserui tempestatibus, luminibus, valetudine impeditus.
id est, non per me stetit, sed per illud. A quibus etiam liberius dissentio.

non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni

v1-3 p.450
defensione. deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare; ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.

credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid sit, quale sit? quod ipsa nobis etiam natura praescribit. nam primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur; quod, quid sit et quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit, ideoque ea prima quaestio.