Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia

v1-3 p.400
mundus regatur; actionis, an accedendum ad rempublicam administrandam. prius trium generum, an sit? quid sit? quale sit? omnia enim haec ignorari possunt; sequens duorum, quo modo adipiscamur? quo modo utamur?

finitae autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque; hae ὑποθέσεις a Graecis dicuntur, causae a nostris. in his omnis quaestio videtur circa res personasque consistere.

amplior est semper infinite, inde enim finita descendit. quod ut exemplo pateat, infinita est, an uxor ducenda? finita, an Catoni ducenda? ideoque esse suasoria potest. sed etiam remotae personis propriis ad aliquid referri solent. est enim simplex, an respublica administranda? refertur ad aliquid, an in tyrannide administranda?

sed hic quoque; subest velut latens persona:; tyrannus enim geminat quaestionem, subestque et temporis et qualitatis tacita vis; nondum tamen hoc proprie dixeris causam. hae autem, quas infinitas voco, et generales appellantur; quod si est verum, finitae speciales erunt. in omni autem speciali utique inest generalis, ut quae sit prior.