Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ac nescio an in causis quoque, quidquid in quaestionem venit

v1-3 p.402
qualitatis, generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem; nonne hoc quaeritur, an sit ius insidiatorem occidendi? quid in coniecturis? non illa generalia, an causa sceleris odium? cupiditas? an tormentis credendum? testibus an argumentis maior fides habenda? nam finitione quidem comprehendi nihil non in universum certum erit.

quidam putant etiam eas thesis posse aliquando nominari, quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas: ut causa sit, cum Orestes accusatur: thesis, an Orestes recte sit absolutus; cuius generis est, an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit. hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae; illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.

quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur. sed non omnibus eiusmodi quaestionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia mundus?

quin etiam in iis, quae ad

v1-3 p.404
personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. nam quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, uxores esse ducendas? et quomodo, an ducere debeat Marciam, quaeretur, nisi Catoni ducenda uxor est?