Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

in ceteris enim admiscere temptauimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis

v1-3 p.372
libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet uerebamur.

qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur:

  1. ac veluti pueris absinthia taetra medentes
  2. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  3. aspirant[*]( inspirant A adspirant, B: contingunt, MISS. of Lucretius. ) mellis dulci flauoque liquore,
et quae sequuntur.

sed nos ueremur, ne parum hic liber mellis et absinthi multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt atque in suam quisque induxit sequentes.

illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.