Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia; nihil enim non in haec cadit.

quaesitum a paucissimis et de instrumento est. instrumentum voco, sine quo formari materia in id quod velimus effici opus non possit. verum hoc ego non artem credo egere sed artifice. neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. itaque haec in eum locum, quo de oratore dicturi sumus, differamus.

v1-3 p.370

quoniam in libro secundo quaesitum est, quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes, de quibus dicere oporteret, subiecimus: iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar; intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.

nec sum ignarus, hoc a me praecipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret.