Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est; quod illi diserti minime sciunt.

itaque nonnullos reperias, qui sibi eloquentiores videantur, quam ut causas agant. ceterum illum, quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari.