Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec rursus differendum est tirocinium in senectutem; nam cotidie metus crescit, maiusque fit semper quod ausuri sumus et, dum deliberamus quando incipiendum sit, incipere iam serum est. quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et veniae [*]( veniae, Davisius: venia et, MSS ) spes est et paratus favor et audere non dedecet et, si quid desit operi, supplet aetas, et, si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur:

ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? quae cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus,

v10-12 p.416
alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.