Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse, non se timidum in suscipiendis, sed in providendis periculis; quod probavit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo.

quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos.

nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit. ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem; ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur. sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, cum quaeram oratorem, quem et ille quaerebat.

quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix, quid adiici potuerit, inuenio, fortasse inventurus,

v10-12 p.366
quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore [*]( tempore, Burman: te, B. ) ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit.