Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria

v10-12 p.118
sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.

plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.

illud virtutis indicium est fundere quae natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare et bene dicere multa de paucis. in hoc optime facient infinitae quaestiones, quas vocari θέσεις diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat.

his confinis est destructio et confirmatio sententiarum. nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum, quod de re idem de iudicio rei quaeri potest. tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis

v10-12 p.120
plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnes causas paratus. omnes enim generalibus quaestionibus constant.