Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem. ideoque ab illis dissentio, qui vertere orationes Latinas vetant, quia optimis occupatis, quidquid aliter dixerimus, necesse sit esse deterius. nam neque semper est desperandum, aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri; neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re bene dici nisi semel non possit.

nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut

v10-12 p.116
dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. sed esto neque melius quod invenimus esse neque par:

est certe proximis locus. an vero ipsi non bis ac saepius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnunquam sententias? nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus viam; nunc vero innumerabiles sunt modi plurimaeque eodem viae ducunt.

sua brevitati gratia, sua copiae, alia translatis virtus alia propriis, hoc oratio recta illud figura declinata commendat. ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. quid , quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus.