Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quapropter historiae nonnunquam

v10-12 p.122
ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.

ideoque mihi videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.

sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, [*]( assuescere, Zumpt: assuefacere, MSS. ) ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.