Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

his confinis est destructio et confirmatio sententiarum. nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum, quod de re idem de iudicio rei quaeri potest. tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis

v10-12 p.120
plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnes causas paratus. omnes enim generalibus quaestionibus constant.

nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit, reus sit, an quaeramus, violeturne maiestas, si magistratus rogationem suam populo ipse recitaverit; Milo Clodium rectene occiderit, veniat in iudicium, an, oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei publicae civem, etiamsi non insidietur; Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio, an, conveniatne res talis bono viro? de personis iudicatur, sed de rebus contenditur.

declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus. alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.