Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima. neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet. huius autem

v10-12 p.110
operis est adiicere, detrahere, mutare. sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel deicienda sunt; premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere, duplicis operae. nam et damnanda sunt quae placuerunt et invenienda quae fugerant.

nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus blandiantur.

sed neque hoc contingere semper potest praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentes usus necesse est; et ipsa emendatio finem habeat. sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus. accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguis et cura peiora.

sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. temporis quoque

v10-12 p.112
esse debet modus. nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis, qui parcissime, decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit, si tam tardum fuerit, auxilium.