Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum. quid alioqui fiet, cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus? propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.

illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum

v10-12 p.108
est) non sunt transeunda: scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad intinguntur, calami morantur manum et cogitationis impetum frangunt.

relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus libera adiiciendo sit excursio. nam interim pigritiam emendandi angustiae faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant. ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.

debet vacare etiam locus, in quo notentur quae scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis, quam qui sunt in manibus loci, occurrere. irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.