Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

hic enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus, itaque id exprimere debent quod dicturi sumus.

hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes; duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reservo.

redit autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus putent. nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.

sed nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod supervacuum est. an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor? aut vim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri?

aut ideo minus Messala nitidus,

v1-3 p.146
quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? non obstant hae disciplinae per illas euntibus sed circa illas haerentibus.

superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.

unum est igitur, quod in hac parte praecipiam: ut omnia ista facere possit, intelligat. sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur; non tamen in canticum dissoluta nec plasmate (ut nunc a plerisque fit) effeminata; de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: si cantas, male cantas; si legis, cantas.

nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur.

cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus

v1-3 p.148
et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.