Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit; quod idem in epistolis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprehenditur.

quid ? non Cato Censorius dicam et faciam dicem et faciem

v1-3 p.142
scripsit, eundemque in ceteris, quae similiter cadunt, modum tenuit, quod et ex veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum?

sibe et quase scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint auctores, nescio; T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur;

haec nos i littera finimus. quid dicam vortices et vorsus ceteraque ad eundem modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur?

nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi; neutro sane modo vox, quam sentimus, efficitur. nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat.

illud nunc melius, quod cui tribus, quas praeposui, litteris enotamus; in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui distingueretur.

quid ? quae scribuntur aliter quam enuntiantur? nam et Gaius C littera significatur, quae inversa mulierem declarat; quia tam Gaias esse vocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet.

necGnaeus eam litteram in praenominis nota accipit, quae sonat; et columnam et consules exempta n littera

v1-3 p.144
legimus; et Subura, cum tribus litteris notatur, c tertiam ostendit. multa sunt generis huius; sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis excesserint.

iudicium autem suum grammaticus interponat his omnibus; nam hoc valere plurimum debet. ego (nisi quod consuetudo obtinuerit) sic scribendum quidque iudico, quomodo sonat.