Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nunc , quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant; hoc nos recte scribendi scientiam nominemus. cuius ars non in hoc posita est, ut noverimus, quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet.

ut longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit; ut malus arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur,

palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus.

similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus.